et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati
sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda
universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et
prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque
cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est
in domo Domini
stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino
ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et
testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et
suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro
illo adquievitque populus pacto
et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi
ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia
vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae
caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et
tulit pulverem eorum in Bethel
et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad
sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu
Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae
et duodecim signis et omni militiae caeli
et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in
convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et
proiecit super sepulchrum vulgi
destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo
Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et
contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa
usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii
Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae
civitatis
verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare
Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio
fratrum suorum
contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii
Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem
Moloch
abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in
introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui
erat in Farurim currus autem solis conbusit igni
altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae
fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus
atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et
dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron
excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem
montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel
Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom
abominationi filiorum Ammon polluit rex
et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca
eorum ossibus mortuorum
insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod
fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et
altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit
in pulverem succenditque etiam lucum
et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in
monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super
altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est
vir Dei qui praedixerat verba haec
et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei
cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda
et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta
manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de
Samaria
insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus
Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum
abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat
in Bethel
et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi
super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est
Hierusalem
et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo
vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius
nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui
iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum
Iuda
sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase
istud Domino in Hierusalem
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et
inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in
Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae
scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo
Domini
similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad
Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa
virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit
similis illi
verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui
magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter
inritationes quibus provocaverat eum Manasses
dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut
abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi
Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi
reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra
regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in
occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum
et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et
pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo
tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et
constituerunt eum regem pro patre suo
viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et
tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Amithal filia Hieremiae de Lobna
et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant
patres eius
vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra
Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae
centum talentis argenti et talento auri
regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae
pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz
tulit et duxit in Aegyptum
argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum
indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum
Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam
argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho
viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Zebida filia Phadaia de Ruma
et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant
patres eius